Liber Genesis*

Caput 37: Versus 2

Joseph cum sedecim esset annorum,etc.,AUG. in Q. super Genesin.Historice.Quomodo poterit mors Isaac, etc., usque ad vivo tamen Isaac decem et septem annorum coepit esse Joseph.Et erat cum filiis Balae,etc. Joseph unus ex duodecim filiis Jacob, prae caeteris patri dilectus, Christum significavit, quem Deus Pater secundum carnem natum caeteris fratribus ex Abrahae stirpe progenitis praetulit. Unde amabat eum Jacob,eo quod in senectute genuisset eum.Senescente enim mundo, Filius Dei de Virgine natus fuit, tanquam filius senectutis.Et erat cum,etc. In primitiva Ecclesia nec abjiciebat sibi adhaerentes per praedicationem pseudoapostolorum, quos significant ancillae Jacob, quos et noluit prohibere, cum in nomine ejus miracula facerent.
(* Traductions européennes)